Gaudeamus Igitur (Lagu Wisuda) by IRSD published on 2012-12-07T14:36:57Z Gaudeamus igitur Juvenes dum sumus. Post jucundam juventutem Post molestam senectutem Nos habebit humus. Ubi sunt qui ante nos In mundo fuere? Vadite ad superos Transite in inferos Hos si vis videre. Vita nostra brevis est Brevi finietur. Venit mors velociter Rapit nos atrociter Nemini parcetur. Vivat academia! Vivant professores! Vivat membrum quod libet Vivant membra quae libet Semper sint in flore. Vivant omnes virgines Faciles, formosae. Vivant et mulieres Tenerae, amabiles Bonae, laboriosae. Vivant et res publica et qui illam regit. Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas Quae nos hic protegit. Pereat tristitia, Pereant osores. Pereat diabolus, Quivis antiburschius Atque irrisores. Genre Orchestra Comment by panglima bayuaji hore... 2015-03-17T05:06:54Z